Hľadaný výraz: Dt 17,2-7, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
2 Cum reperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi, vir aut mulier, qui faciant, quod malum est in conspectu Domini Dei tui, et transgrediantur pactum illius, 3 ut vadant et serviant diis alienis et adorent eos, solem vel lunam vel omnem militiam caeli, quae non praecepi, 4 et hoc tibi fuerit nuntiatum, audiensque inquisieris diligenter et verum esse reppereris, et abominatio haec facta est in Israel, 5 educes virum vel mulierem, qui hanc rem sceleratissimam perpetrarunt, ad portas civitatis tuae, et lapidibus obruentur. 6 In ore duorum aut trium testium peribit, qui interficietur; nemo occidatur uno contra se dicente testimonium. 7 Manus testium prima erit ad interficiendum eum, et manus reliqui populi extrema mittetur, ut auferas malum de medio tui.

1

mail   print   facebook   twitter